- ACRONYCHA Stella
- ACRONYCHA StellaGraece ἀκρόνυχος, dicitur quae ἀκρονυχῶς oritut, seu vespertinum ortum facie, haberque Solem adversum in contraria parte occidentem. Quamvis einim ακρονυχίαν Graeci recentiores de utroque nectis rempore acceperint, tam matutino, quam vespertino; quia utrumque tempus τὰ ἀκρα τῆς νυκτος constituit: adeoque ἀκρονυχίαν vocârunt, ortus et occasus siderum matutinos vespertinosque. Io. Tzetzes in Hesiodi ἔργα,Τας ἀκροῃύχους εἰ μαθεῖν φαύσεις ςθέλεις,Α᾿νατολάς τε καὶ δύσεις τῶ ἀςτέρων.Veteres tamen Graeci magis proprie ἀκρονύκτιον, de primo noctis ineuntis tempore usurpârunt, quam de extremo sinientis, et ἀκρονυχὶ oriri ea sidera diexerunt, quae vesperi orintur, non quae matutinô, stellas ipsas, quae in ortu vespertino sunt, ἀκρονύχους vocantes. Hesiodus ἀκροκνεφάιους vocat, in Ε῎ργοις v. 565.Αρκτοῦρος προλιπὼν ἱερὸν ρ´όον Ω᾿κεανοῖο,Σρῶτον παμφάςνων ἐπιτελλεται ἀκροκνέφαςος etc.Vide Salmas. ad Solin. p. 720.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.